...il testo in latino... 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
(  Prophetia Merlini - Geoffrey di Monmouth
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
Sedente itaque Vortegirno rege britonum super ripam exausti stagni, egressi sunt duo dracones, quorum unus erat albus et alter rubeus. Cumque alter alteri appropinquasset commiserunt diram pugnam et ignem anelitu suo procreabant; prevalebat autem albus draco rubemque usque ad extremitatem lacus fugabit. At ille, cum se explusum doluisset, impetum fecit in album ipsumque retro ire coegit. Ipsis igitur in hunc modum pugnantibus precipit rex Ambrosio Merlino dicere quid prelium draconum portendebat. Mox ille in fletum erumpens spiritum hausit prophetie et ait:  
 
" Vae rubeo draconi. nam eius exterminatio festinat. Cavernas ipsus occupabit albus draco qui Saxones quos invitasti significat. Rubeus vero gentem designat Britannie que ab albo opprimetur. Montes itaque eius ut valles equabuntur et flumina vallium sanguine manabunt. Cultus relligionis delebitur et ruina ecclesiarum patebit; prevalebit tandem oppressa et sevitie exterorum resistet. Aper enim Cornubie succursum prestabit et colla eorum sub pesibus suis conculcabit. Insule oceani potestati ipsius subdentur et Gallicanos saltus possidebit. Tremebit romulea domus sevitiam ipsus et exitus eius debitus erit. in ore populorum celebrabitur et actus eius cibus erit narrantibu. Sex posteri eius sequentur sceptrum. Sed post ipsos exurget Germanicus vermis. Sublimabit illum equorcus lupus quem Africana nemora comitabuntur, delebitur iterum relligio et transmutatio primarum sedium erit. Dignitas Londonie adornabit Doroberniam et pastor Eboracensis septimus in Armonico regno frequentabitur. 
 
Menevia pallio Urbis legionum induetur et predicator Hibernie propter infantem in utero crescentem obmutescet; plus sanguineus imber, et dira fames mortales afficiet. His supervenientibus, dolebit rubeus draco, sed emenso labore vigebit; tunc infortunium albi festinabit et edifica ortolorum eius diruentur. Septem sceptrigeri illius perimentur et unus eorum sanctificabitur. 
 
Ventres matrem secabuntur et infantes abortivi erunt. Erit ingens supplicium hominum ut indigene restaurentur. Qui faciet hec, eneum equum portas Londonie servabit. Ex hinc in proprias mortes revertetur rubeus draco: nam in se ipsum servire laborabit. Superveniet itaque ultio tonantis que omnis agri colonos decipiet. Arripiet mortalitas populum, cunctasque nationes evacuabit. 
 
Residui natale solum deserent et exemas culturas seminabunt. Rex benedictus parabit navigium et in aula duodecimi inter beatos annumerabitur. Erit miseranda regni desolatio et aree messium infructuosos saltus redibunt. Surget iterum albus draco et filiam Germanie invitabit. Replebuntum iterum ortuli nostri alieno semine et in extremitate stagni languebit rubeus. Exin coronabitur germanicus vermis, et eneus princeps humiliabitur. Terminus illi positus est quem transvolare nequibit. centum namque quinquaginta annis in inquietudine et subiectione manebit, trecenti insidebit. Tunc exurget in illum Aquilo, et flores quos Zephirus procreavit eripiet. Erit deauratio in templis nec acumen gladiorum cessabit. Vux obtinebit cavernas suas germanicus draco quia ultio proditionis eius superveniet. Vigebit tandem paulisper, sed decimatio Neustrie nocebit; populus namque in ligno et ferrei tunicis superveniet qui vindictam de nequicia ipsius sumet.  
 
Restaurabit pristinis incolis mansiones et ruina alienigenarum patebit. Germen ipsus ex ortulis nostris abradetur et relique generationes eius decimabuntur. 
 
Iugum perpetue sivitutis ferent matremque suam ligonibus et aratris vulnerabunt. Succedent duo dracones quorum alter invidie spiculo suffocabitur. Alter vero sub umbra nominis redibit. Succedet leo iusticie ad cuius rugitum Gallicane turres et insulae dracones tremebunt. In diebus eius aurum ex illo et urtica uxtorquebitur et argentum ex ungulis mudientium manabit. Calamistrati varia vellera vestibunt; et exterior habitus interiora signabit; pedes latrantium truncabitur, pacem habebunt fere; humanitas supplicium dolebit; findetur forma commercii, ritundum dimidium erit.  
 
Perivit milvorum rapacitas et dentes luporum habatebuntur. Catuli leonis in equeoreos pisces transformabuntur et aquila eius super montem Aravium nidificabit. Venedocia rubebit materno sanguine, et domus Corinei sex fratres interficiet. Nocturnis lachrimis madebit insula. Unde omnes ad omnia provocabuntur. 
Nitentur posteri transvolare superna sed favor novorum sublimatur. Nocebit possidenti ex impiis pietas donec sese genitore induerit.  
Apri igitur dentibus accinetus cacumina montium et umbra galeati transcendet. Indignabitur Albania et convocatis translateralibus sanguinem effundere vacabit. Dabitur maxillis eius frenum, quod in Armorico sinu fabricabitur. Deaurabit illud aquila rupti federis et tercia nidificatione gaudebit. Evigilabunt rugientes catuli et postpositis nemoribus infra menia civitatum venabuntur. Stragem non minimam ex obstantibus facient et linguas taurorum abscident. Colla rugientium honerabunt catenis et avita tempora renovabunt. Ex inde primo in quartum, de quarto in tercium, de tercio in secundum rotabitur. 
 
Pollex in oleo, sextus, Hibernia menia subvertet: et nemora in planiciem mutabit. Diversas portiones in unum reducet et capite leonis coronabitur, principium eius vago affectu succumbet, sed finis ipsius ad superos convolabit. Renovabit namque beatorum sedes in patrias; et pastores in congruis locis locabit. Urbes duas duobus palliis induet et virginea munera virginibus donabit; promerebitur inde favorem tonantis et inter beatos collocabitur. Egredietur ex eo linx penetrans omnia que ruine proprie gentis imminebit; per illam enim utramque insulam amittet Neustria et pristina dignitate spoliabitur. 
 
Deinde revertentur cives in insulam. Nam discidium alienigenarum orietur. Niveus quoquesenex in niveo equo fluvium Perironis divertet et cum candida virga molendium super ipsum metietur. Cad Waladrus Conanum vocabit et Albaniam in societatem accipiet. Tunc erit strages alienigenarum; tunc flumina sanguine manabunt. Tunc erumpent Armorici montes et diadema te Bruti coronabuntur. 
 
Replebitur Cambria leticia et robora Cornubie virescent. Nomine Bruti vocabitur insula et nuncupatio extraneorum peribit. 
 
Ex Conano procedet aper bellicosus, qui infra Gallicana nemora acumen  dentium suorum exercebit. Truncabit namque queque maiora robora; minoribus vero tutelam prestabit. Tremebunt illum Arabes et Africani; nam impetus cursus sui Ulteriorem Hispaniam protendet. Succedet hircus Venerii castri, aurea habens cornua et argentam barbam, qui ex naribus suis tantam efflabit nebulam quanta tota  superficies insule odumbrabitur. Pax erit in tempore suo et ubertate glebe multiplicabuntur segetes. Mulieres incessu serpentes fient et omnis gressus earum superbia replebitur. Renovabuntur castra Veneris, nec cessabunt sagitte Cupidinis vulnerare. Fons Amnis vertetur in sanguinem et duo reges propter lenam de vado baculi committent. Omnis humus luxuriabit et humanita fornicari non desinet. Omnia hec tria secula videbunt; donec sepulti reges in urbe Londoniarum propalabuntur. 
 
Redibit iterum fames redibit mortalitas; et desolationem urbium dolebunt cives. Superveniet aper commercii qui dispersos greges ad amissa pascua revocabit. Pectus eius erit egentibus et lingua eius sedabit sitientes. Ex ore eius procedent flumina que arentes hominus fauces rigabunt. Ex insuper turri londiniarum procreabitur arbor que tribus solummodo ramis contenta superficiem insule totius latitudine foliorum obumbravit. Huic adversarius superveniet boreas atque in conflatu suo tertium illi ramun eripiet. Duo residui locum extirpati occupabunt, donec alter alterum foliorum multitudine ad nichilabit. Deinde vero locum duorum obtinebit ipse et volucres exterarum regionum sustentabit. Patriis volatilibus nocivus habebitur: nam timore umbre eius liberos volatus amittent. Succedet asinus ne quicie, fabricator auri velox, sed in luporum rapacitatem piger. In diebus illis ardebunt quercus per nemora et in ramis tiliarum nascentur glandes. Sabrinum mare per septem ostia discurret, fluvius Osce per septem dies fervebit. Pisces illius calore morientur et ex eis procreabuntur serpentes. frigebunt Badonis balnea et salubres atque illorum mortem generabunt. Londonia necem viginti miliorum lugebit et Tamesis in sanguinem mutabitur. 
 
Cucullati ad nuptias provocantur et clamor eorum in montibus Alpium audietur. Tres fontes in urbe Guintonia erumpent quorum rivuli insulam in tres portiones secabunt: qui bibet de uno diuturniori vita fruetur, nec sperveniente infirmitate gravabitur. Qui bibet de altero indeficiente fame peribit et in facile eius pallor et horror sedebit. Qui bibet de tertio subita morte periclitabitur, nec corpus ipsius poterit subire sepulchrum. Tantam ingluviem vitare volentes diversis tegumentis occultare eam nitentur. Quecumque ergo moles superposita fuerit formam alterius corporis recipiet. Terra namque in lapides, lapides in linpham, lignum in cineres, cineres in aquam si superiecta fuerint vertentur. Ad hoc ex Urbe canuti nemoris eliminabitur puella ut medele curam adhibeat. Que ut omnes artes inierit, solo anelitu suo fontes nocivos siccabit ex inde ut sese slubri liquore refecit; gestabit in dextera sua nemus Colidonis in sinistra vero murorum Londonie propugnacula.  
 
Quacunque incedet passus sulphureos faciet, qui duplici fiamma fumabunt; fumus exortus excitabit Rutenos et cibum submarinis conficiet. Lachrimis miserandi manabit puella et clamore horrido replebit insulam. Interficiet eam cervus decem ramorum, quorum quattuor aurea diademata gestabunt. Sexvero residui in cornua bubalorum vertentur, que nefando sonitu tres insulas Britannie commovebunt. Excitabitur Daneium nemus et in humanam necem proumpens clamabit: "Accede Cambria et iunge lateri tuo Cornu [ ... ] et die Guintonie: 'Absorbedit te tellus ' transfer sedem pastoris ubi naves applicant et cetera membra caput sequentur". Festinantque dies quibus cives ob scelera peribunt. Candor lanarum nocuit atque ipsarum tincture diversitasque periure gentique urbs inclita propter eam ruet. Gaudebunt naves augmentatione tanta et unum ex duobus fiet. Reedificabit eam hericius oneratus pomis ad quorum odorem diversorum nemorum convolabunt volucres. Adiciet palacium ingens et sexcentis turribus ipsum vallabit. Inunaquaque statuetur decurio, qui logem sibditis dabit. Invidebit ergo Londonia et muros suos tripliciter augebit. Circuibit eam undique Tamesis fluvius et rumor operis transcendet Alpes. Occultabit infra illam hericius poma sua et subterraneas vias machinabitur. In tempore suo loquentur lapides et mare quo Galliam navigatur infra breve contrahetur. In utraque ripa audietur homo ab homine et solidum insule dilabitur. revelabuntur occulta submarinorum et gallia pre timore tremebit.  
 
Post hoc Calaterio nemore procedet ardea, que insulam per biennum convolabit. Nocturno clamore convocabit volatilia et omne genus volucrum associabit sibi: in culturas mortalium irruent et omnia genera massium devorabunt. 
 
Sequetur fames populum atque dira mortalitas famem. At cum tanta calamitas cessaverit, adibit detestabilis ales vellem Galabes atque eam in excelsus montem levabit. In cacumine quoque ipsius plantabit qurcum atque infra ramos nidificabit. Tria ova procreabuntur in nido: ex quibus vulpis et lupus et ursus egradientur. Devorabit vulpis matrem et asinum caput gestabit; monstro igitur assumpto terrebit fratres suos ipsosque  in Neustriam fugabit. at ipsiexcitabunt aprum dentosum in illam et navigio revecti cum vulpe congredientur.  
 
Que cum certamen inierit finget se defunctam et aprum in pietatem movebit. Mox adibit ipse cadaver et dum superstabit anelabit in oculos eius et faci [ ... ] em. At ipsa non oblita pretenti doli mordebit sinistrum pedem ipsius totumque ex corpore evellet. Saltu quoque facto eripiet ei dexteram aurem et caudam et infra cavernas delitebit. Aper ego illius requiret lupum et ursum, ut ei amissa membra restituant. Qui ut causam inierint promittent ei duo pedes et aures et caudam et ex eis porcina membra component. Adquiscet ipse promissam [ ...que] restaurationem expectabit. Interim descendet vulpis de montibus et sese in lupum mutabit et quasi colloquium habitura cum apro adibit illum et callide ipsum totum devorabit. Ex in transvertet in aprum et quasi sine membris expectabit germanos. Sed et ipsi postquam advenirint subito nece interfeciet atque capite leonis coronabitur. In diebus eius nascetur serpens, qui neci mortalium imminebit, longitude sua circuibit Londoniam et quosque pretereuntes devorabit. Bos montanus caput lupi assumet dentesque suos in fabrica Sabrine dealbabit. associabit sibi grages Albanorum et Cambrie, qui Tamesen potendo siccabunt. Vocabit asinus hircum prolixe barbe et formam ipsius mutabit. indignabitur igitur montanus voicatoque lupo cornutus taurus in ipsos fiet. Ut autem sevice indulserit, devorabitque carnes eorum et ossa sed in cacumine Uriani cremabitur, faville rogi mutabuntur in cignos qui in sicco quasi flumine natabunt.  
 
Devorabunt pisces in piscibus et homines in hominibus deglutient. Superveniente vero senectute efficientur submarini pisces atque submarinas insidias machinabuntur. Submergent navalia et argentum non minimum congregabunt. 
 
Fluctuabit iterum Tamesis convocatisque fluminibus ultra metas alvei procedet. Urbes vicinas occultabit oppositosque montes subvertet. Adibit sibi fontem Galahas dolo et nequicia repletus. Orientur ex eo seditiones provocantes Venedotos ad prelia. Conveniente nemorum rebora et cum saxis Gewisseorum congredientur. Advocabit corvos cum milius et corpora peremptorum devorabit. Super muros Clau[...] diocestrie nidificabit bubo et in nido suo procreabitur asinus. 
 
Educabit illum serpens calumnie et in plures dolos commovebit. Sumpto diademate trascendet excelsa et horridorachanatu populum patrie terrebit. In diebus eius titubabunt montes Pachaii et provincie nemoribus sui spoliabuntur. Superveniet vermis ignei anhelitus qui emisso vapore comburet arbores. egredientur ex eo septem leones captibus hircorum turpati, fetore narium mulieres corrumpent et proprias communes facient. Nesciet pater filium proprium [at]que more pecudum lascivient.  
 
Superveniet vero gigas nequicie qui oculorum acumine terrebi universos. exurget in illum Wirgonia et, cum exterminare conabitur, facto autem congresso, suprabitur draco et nequitia victoris opprimetur. ascendet namque dracinem et exusta veste insidebit nudus. feret illum ad sublimia draco erectaque causa verderabit nudatum. resumpto iterum vigore gigas daucies illius cum gladio confringet. implicabitur tandem sub cauda sua draco et venenatus interibit. Succedet post illium Totonensis aper et dira tyrannide opprimet populo. Eliminabit Claudiocestria leonem qui in diversis preliis inquietabit sevientem. Culbabit eum sub pedibus suis apertisque faucibus terrebit. cum regno tandem litigabit leo et terga nobilium trascendet. Superveniet taurus litigio et leonem dextro pede percutiet. Expellet illum per regni diversiora [at]que cornua sua in muros Exonie confringet. Vindicabit leonem vulpis Caerdubali et totum dentibus suis consumet. Circumcinget eam Lindocolinus coluber. Presentiamque suam draconibus multis horribili sibilo testabitur. Cingredientur deinde dracones et alter alterum dilaniet. Opprimet alatus carentem alis et ungues in genas venenatas configet. Ad certamen cum venerint alii alium interficiet. Succedet quintus interfectus, residuos in diversis machinationibus confringet. Trascendet dorsum unius cum gladio et caput a corpore separabit. Exusta veste ascendet alium et desertam caude levamque [ ... ] iniciet. 
 
Superabit eum nudus, cum nichil indutus proficeret. Ceteros tormentabit a dorso et in rotunditate regni compellet. Superveniet leo rugiens immani feritate timendus. ter quinque portinorum in unum reducet et solus possidebit populum. Splendebit gigas colore niveo et ad candidum populum germinabit. Delicie principes enervabunt et subditi in beluas mutabuntur. Orietur in illis leo humano cruore turgidus. supponetur et in segete falcifer, qui dum laborabit mente opprimetur ab illo. Sedabit illum eboracensis auriga expulsoque domino in currum quem ducit ascendet. Abstrictoque gladio minabitur orienti et rotarum suarum vestigia replebit sanguine. Fiet deinde piscis in equore, qui sibilo serpentis revocatus coibit cum illo. Nascentur inde tres tauri fulgurantes qui cinsumptis pascuis in arbores[ ... ]. Gestabit primus flagellum vipereum et a postgenito dorsum suum divertet. Nittur ei flagellum suum eripere. Sed ad ultimo corripietur. Avertent mutuo a sese facies donec venenatum cibum proicerint. Succedet ei colonus Albanie, cui a dorso imminebit serpens. Vacabit ipse tellurem subvertere patrie segetibus candeant. laborabit serpens venenum diffundere, ne herbe in messes proveniant. Letali clade deficiet populis et menia urbium desolabuntur. Dabitur tremendium Urbi Claudii, que alumpnam flagellatis interponet. Stateram namque medicine gestabit et in brevi renovabitur insula.  
 
Deinde duo subsequentur sceptrum quibus cornutus draco ministrabit. Adveniet alter in ferro et volantem equitabit serpentem. Nudato corpore insidebit dorso et dexteram caude iniciet. secundus itaque sociabintur leonis, sed ex immortalitate congressum facient. Mutuis Cladibus succumbent mutuo. sed feritas belue prevalebit. Superveniet quidam in tympano et cithara et demulcebit leonis seviciam. pacificabuntur ergo nationes regni et leonem ad stateram provocabunt. Locata sede ad pensas studebit. Sed palmas in Albaniam extendet. Tristabuntur ergo aquilonares[ ... ] provincie et ostia templorum reserabuntur. Signifer lupus conducet turmas et cornubiam cauda sua circumcinget. Resistet ei miles in curru, qui populum illum in aprum mutabit. Vastabit igitur aper provincias. Des in profundo Sabrine occultabit caput. Amplexabitur homo leonem inhimo et fulgor auri oculos intuentium accecabit. Candebit argentum in argenteo circuito et diversa torcularia vexabit. Imposito vino inebriabunt mortales postpositoque celo in terram respicient. Ab eis vultus avertent sidera solitum cursum confundent. Arebunt segetes his indignantibus et humor convexi negabitur. radices et rami vices mutabunt novitasque rei erit in miraculum. Spleondor solis electro Mercurii languebit [ ... ] et erit horror inspicientibus. Mutabit clipeum stisbon Archadie.  
 
Vocabit Venerem galea Martis. Galea Martis umbram conficiet transibit terminos furor Mercurii. Nudabit ensem orion ferreus. vexabit nubes Phoebus equoreus. Exibit Iupiter licitas semitas. Et Venus deseret statutas lineas. Saturni sideris Loudo corruet et falce recurva mortales perimet. Bissenus numerus demorum et siderum deflebit hospites ita transcurrere. Omittent Gemini complexus solitos et umam in fontes provocabunt, pensa Libre oblique pendebunt donec Aries recurva sua cornua supponat. Cauda Scorpionis procreabit fulgura, et Cancer cum Sole litigabit. Ascendet Virgo dorsum sagittarii et flores virgineos obfuscabit. Currus lune curvabit zodiacum et in fletum prorumpent Pleiades. Officio lani nulla redibitur sed clausa ianua in crepidinibus Adriane delitebit. In ictu radii exurgent equora et pulvis iterum renovabitur. Conflingent venti diro sufflamine; et sonitum inter sidera conficient". 
 
(Finit Merlinus) 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
..alla Prophetia Merlini ...